- MARCUS Aurelius Antoninus Verus
- MARCUS Aurelius Antoninus Veruscognomine Philosophus, Imperator successit socero Antonino Pio, A. C. 161. Luciô Aeliô Verô, cui Lucillam filiam in uxorem dedit, in Imperii consortium ascitô. Tum primum duo hi aequô iure, Imperium administrârunt. A principio vitae tranquilissimus fuit, adeo ut in infantia quoque vultum nec ex gaudio, nec ex maerore mutaret: Vitâ, moribus et eruditione Philosophus, tantae ad mirationis fuit adhuc iuvenis, ut eum successorem paraverit Adrianus relin quere. adoptatô tamen Piô, generum eidem esse voluit, ut hôc ordine ad Imperium perveniret. Imperator maximâ sollicitudine fovit subditos, nullo contra Christianos quoque generali edictô publicatô, nisi quod, dum Numam imitari cupiit, per varia Rescripta ansam praebuit generali persecutioni quartae. Pestis famisque tempore suorum egregiam gessit curam, Barbaros rebelles coercuit, de Parthis, cum Collega, qui sub initium belli, de quo mox, farô functus est, triumphavit. Bellum Marcomannicum, sed quantum nullâ memoriâ fuit, adeo ut cum Punicis conferatur, ipse gessit, in quo, exercitui suo siti laboranti, frustra Gentilium Diis imploratis, Christianorum preeibus pluviam impetravit, hostibus contra fulminum fulgurumque terrore attonitis et in fugam coniectis: quod cum Iul. Capitolin. in vita Marci Anton. huius precibus, Dion vero l. 55. magicis cuiusdam Arnulphi artibus tribuisset, Xiphilinus tamen utrumque mendacii arguens, Legioni Christianorum unice vindicat, quae prius Melitina dicta, hic Fulminatricis adepta est nomen, cum iam sub Augusto 12. legio esset vocata. Nec Tertullian. solum in apol. et adv. Scap. c. 4. sed et ex Paganis Apollinaris idem commemorat. Imperator ipse datis ad Senatum literis, victoriae huius gloriam Christianis ascribens, illis parci iussit, interim Pluvio Iovi statuâ dedicatâ, quam Paulus V. collapsam restituit, S. Pauli imagine superne positâ. Factum est autem illud A. C. 174. Paulo post Avidius Cassius contra Imperatorem rebellis, sed infelici successu, fuit. Commodô dein filiô in collegam assumptô, Orientem adivit, Cafsianae rebellionis reliquias dissipaturus. Sed Marcomannorum motibus denuo in Germaniam revocatus, obiit in Pannonia, A. C. 180. aetat. 59. Imperii 19. An spontaneâ fame confectus, ne Commodi mores diutius perferre cogeretur? Princeps laudatissimus, sed generi, filii, uxorisque pravissimis moribus infelix. Stoicam sectam professus, Graece 12. libros scripsit de vita sua, quos Guil. Xylander et Mericus Casaubonus latine verterunt. Vide de iis Iudicium Eruditorum supra, ubi de Antonino Imperat. adde plura de hoc Imperatore, apud Oros. l. 7. Euseb, l. 5. Hist. et Chron. Suid. Gesner. in Bibl. Voss. de Hist. Gr. l. 2. c. 14.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.